- ANDROMEDA
- I.ANDROMEDACephei Aethiopum Regis, et Cassiopes filia, ob matris superbiam, quae se Nereidas formâ superare gloriabatur, a Nymphis faxo alligata fuit, et ceto marino monstro exposita: postea tamen a Perseo in patriam revertente, occisô prius cetô liberata, eidem nupsit. Propert. l. 2. Elge. 28. v. 21.Andromede monstris fuerat devota marinis,Haec eadem Persei nobilis uxor erat.Idem l. 1. eleg. 3. v. 3.Qualis et accubuit primo Cepheia somno,Libera iam duris cotibus AndromedaIdem l. 3. eleg. 21 v. 29.Non hic Andromedae resonant pro matre catenae.Ovid. in Ep. 15. Heroid. v. 35.Candtda si non sum, placuit Cepheia PerseoAndromede, patriae fusca colore suae.Vide etiam Met. l. 4. Postremo, Minervae beneficiô. inter astra collocata est, oriturque in parte Piscium duodccimâ. De hac Tragoediam scripsit Euripides, eamque, ab huius nomine Andromedam appellavit. Nic. Lloydius. Ceto exposita fingitur, quod rapta esset et asportata nave, quae ceti figuram habebat, uti quidem vult Conon. Navis autem κῆτος dicta, quae protomen ceti in prora praeferebat, ἡ κητόπρωρος. Eaedem naves κητίδες et κητῆναι dicebantur. Hesych. Κητήνη, πλοῖον μέγα ὡσκῆτος. Item Pristes; nam pristis est bellua marina. Virg. l. 5. Aen. v. 116,Velocem Mnestheus agit acri remige pristim.Ubi Servius, Vel a tutela, inquit, depictâ, vel ἀπὶ τȏυ πρίζειν τάκύματα. Volebat dicere παράσημον. Pristis enim προτομὴ erat belluae marinae, quae in prora navis statuebatur, unde navi nomen etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 671. et infra ubi de navium Parasemis.II.ANDROMEDAde pellibus arietum vestis, a Graeco andros, i. e. aries. Ioh. de Gallandia in Synonym.Vestes quae siant de solis pellibus, hae sunt,Pellicium, Rheno, quibus Andromeda sociatur:apud Car. du Fresne. in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.